Gefunden 963 Ergebnisse für: Omnia
haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. (Liber Ecclesiasticus 35, 7)
Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. (Liber Ecclesiasticus 37, 20)
Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. (Liber Ecclesiasticus 37, 31)
“Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)
Non est dicere: “Quid est hoc!” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in usum suum creata sunt. (Liber Ecclesiasticus 39, 26)
haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 32)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
“Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit”. (Liber Ecclesiasticus 39, 39)
Non est dicere: “Hoc illo nequius est”: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. (Liber Ecclesiasticus 39, 40)
Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus. (Liber Ecclesiasticus 40, 10)
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur. (Liber Ecclesiasticus 40, 11)
Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 41, 13)