Gefunden 1504 Ergebnisse für: Omnes
Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. (Liber Ieremiae 26, 12)
Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. (Liber Ieremiae 26, 21)
Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; (Liber Ieremiae 27, 6)
et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius etiam ipsius; et servient ei gentes multae et reges magni. (Liber Ieremiae 27, 7)
quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iudae de Ierusalem in Babylonem et omnes optimates Iudae et Ierusalem; (Liber Ieremiae 27, 20)
Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. (Liber Ieremiae 30, 14)
Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. (Liber Ieremiae 30, 16)
Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. (Liber Ieremiae 30, 20)
Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges. (Liber Ieremiae 31, 24)
Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius”. (Liber Ieremiae 31, 34)
magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius. (Liber Ieremiae 32, 19)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)