Gefunden 1504 Ergebnisse für: Omnes
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 23)
Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: (Liber I Maccabaeorum 9, 28)
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: “Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte”. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)
Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; (Liber I Maccabaeorum 10, 34)
Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes. (Liber I Maccabaeorum 10, 64)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)
et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)