Gefunden 1504 Ergebnisse für: Omnes
Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum? (Liber Psalmorum 89, 48)
Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros. (Liber Psalmorum 90, 9)
Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi; (Liber Psalmorum 92, 8)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 92, 10)
Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. - (Liber Psalmorum 94, 4)
Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 94, 15)
Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 3)
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 4)
Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber Psalmorum 96, 5)
Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. (Liber Psalmorum 97, 6)
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. (Liber Psalmorum 97, 7)
Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos. (Liber Psalmorum 97, 9)