Gefunden 1504 Ergebnisse für: Omnes
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; (Actus Apostolorum 2, 44)
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)
At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; (Actus Apostolorum 4, 21)
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)
Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. (Actus Apostolorum 5, 5)
Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. (Actus Apostolorum 5, 11)
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes. (Actus Apostolorum 5, 16)
Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo (Actus Apostolorum 5, 17)
Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi. (Actus Apostolorum 5, 21)
Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. (Actus Apostolorum 5, 36)