Gefunden 1221 Ergebnisse für: Nun
Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: (Liber Numeri 21, 21)
dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. (Liber Numeri 22, 4)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)
Dixit Balaam: “Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar”. (Liber Numeri 22, 34)
dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. (Liber Numeri 22, 37)
Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito”. (Liber Numeri 24, 11)
Respondit Balaam ad Balac: “Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)
Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore”. (Liber Numeri 24, 14)
Pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio; (Liber Numeri 26, 54)
praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine; nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Iephonne et Iosue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)
Dixitque Dominus ad eum: “Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, (Liber Numeri 27, 18)