Gefunden 397 Ergebnisse für: Numquid
Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. (Liber Isaiae 44, 8)
Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)
Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)
Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit? (Liber Isaiae 49, 24)
Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem? (Liber Isaiae 51, 9)
Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? (Liber Isaiae 51, 10)
Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, (Liber Isaiae 57, 4)
In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? (Liber Isaiae 57, 6)
Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino? (Liber Isaiae 58, 5)