Gefunden 125 Ergebnisse für: Non Domi Pacem
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum (Liber Genesis 27, 15)
Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in itinere quidquam patiatur mali”. (Liber Genesis 42, 4)
Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 9)
Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros. (Liber Leviticus 26, 6)
Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!". (Liber Numeri 6, 26)
Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, (Liber Numeri 25, 12)
Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; (Liber Deuteronomii 20, 10)
Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 7)
Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt eis. (Liber Iosue 9, 15)
Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam — sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius — et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum, (Liber Iosue 10, 1)
“Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel”. (Liber Iosue 10, 4)
Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem; (Liber Iosue 22, 4)