Mosaico decorativo

Gefunden 1390 Ergebnisse für: Negotiatum Regem David:

  • Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia. (Liber II Paralipomenon 26, 1)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 27, 9)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius, (Liber II Paralipomenon 28, 1)

  • Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans. (Liber II Paralipomenon 28, 16)

  • Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum. (Liber II Paralipomenon 28, 19)

  • Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. (Liber II Paralipomenon 29, 2)

  • Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: “Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. (Liber II Paralipomenon 29, 25)

  • Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas. (Liber II Paralipomenon 29, 26)

  • Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare. (Liber II Paralipomenon 29, 27)

  • Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 30)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina