Gefunden 1390 Ergebnisse für: Negotiatum Regem David:
Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt; (Liber Ecclesiasticus 49, 5)
Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”. (Liber Isaiae 6, 5)
Et nuntiaverunt domui David dicentes: “Requievit Syria super Ephraim”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)
“Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel””. (Liber Isaiae 7, 6)
Et dixit: “Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum”. (Liber Isaiae 7, 17)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius; (Liber Isaiae 8, 7)
Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 6)
proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? (Liber Isaiae 14, 4)
Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)
et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris. (Liber Isaiae 22, 9)
Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)