Gefunden 467 Ergebnisse für: Murus Hiericho proelium tubis victoria Israhel Hiericho et Faedia arca Iosue Chananica et bellum victoria

  • famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris”. (Liber Numeri 32, 27)

  • Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos: (Liber Numeri 32, 28)

  • “Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)

  • “Haec sunt nomina virorum, qui terram vobis divident: Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun (Liber Numeri 34, 17)

  • sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. (Liber Deuteronomii 1, 38)

  • Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 9)

  • et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 19)

  • Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum proelium. (Liber Deuteronomii 2, 24)

  • Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iasa, (Liber Deuteronomii 2, 32)

  • Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”. (Liber Deuteronomii 3, 28)

  • Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. (Liber Deuteronomii 10, 2)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina