Gefunden 154 Ergebnisse für: Multi
Et multi crediderunt in eum illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)
Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. (Evangelium secundum Ioannem 11, 19)
Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 45)
Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 11)
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia. (Actus Apostolorum 4, 4)
ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. (Actus Apostolorum 8, 7)
Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 23)
Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino. (Actus Apostolorum 9, 42)
Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. (Actus Apostolorum 12, 12)