Gefunden 1075 Ergebnisse für: Moses Et Terram
Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 146, 4)
qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, (Liber Psalmorum 146, 6)
Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. (Liber Psalmorum 147, 6)
laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, (Liber Psalmorum 148, 13)
et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna. (Liber I Maccabaeorum 1, 24)
Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim. (Liber I Maccabaeorum 3, 24)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 36)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)
fugerunt omnes in terram alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 4, 22)
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum. (Liber I Maccabaeorum 4, 40)
Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)
dicens: “Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus”. Et nolebant eis aperire. (Liber I Maccabaeorum 5, 48)