Gefunden 1222 Ergebnisse für: Moses Aaron petra aquam Meriba et Masá desertum populus Cades finita et Edom

  • Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)

  • et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. (Epistula I ad Corinthios 10, 4)

  • Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)

  • Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)

  • Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)

  • Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Epistula Iacobi 3, 11)

  • Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)

  • et “lapis offensionis et petra scandali”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. (Epistula I Petri 2, 8)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina