Gefunden 49 Ergebnisse für: Misi

  • Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetae, qui vaticinantur vobis”. (Liber Ieremiae 27, 15)

  • quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 9)

  • eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non audistis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 19)

  • “Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)

  • Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. (Liber Ieremiae 44, 4)

  • et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)

  • “Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)

  • Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Et dixit eis: “Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?”. At illi dixerunt: “Nihil”. (Evangelium secundum Lucam 22, 35)

  • Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 38)

  • Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; (Evangelium secundum Ioannem 17, 18)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina