Gefunden 1188 Ergebnisse für: Mihi
Qui ait: “Afferte illos mihi huc”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 18)
Qui conversus dixit Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 5)
Dicit illi adulescens: “Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
dicens eis: “Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 2)
Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
Ostendite mihi nomisma census”. At illi obtulerunt ei denarium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 19)
Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 22)
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; (Evangelium secundum Matthaeum 25, 35)
Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)