Gefunden 760 Ergebnisse für: Meo
Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi. (Liber Proverbiorum 7, 1)
quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: (Liber Proverbiorum 24, 32)
Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? (Liber Proverbiorum 31, 2)
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)
Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)
Dixi ego in corde meo: “Veni, tentabo te gaudio: fruere bo nis”; et ecce hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)
Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. (Liber Ecclesiastes 3, 17)
Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)
Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. (Liber Ecclesiastes 7, 25)
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)