Gefunden 1637 Ergebnisse für: Mea
Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. (Liber Psalmorum 22, 2)
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae. (Liber Psalmorum 22, 10)
In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. (Liber Psalmorum 22, 11)
Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)
Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 22, 16)
Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, (Liber Psalmorum 22, 17)
et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; (Liber Psalmorum 22, 18)
diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. (Liber Psalmorum 22, 19)
Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 22, 20)
Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. (Liber Psalmorum 22, 21)
Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. (Liber Psalmorum 22, 22)
Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 22, 26)