Gefunden 1637 Ergebnisse für: Mea
Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum. (Liber Deuteronomii 32, 35)
Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)
Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! (Liber Deuteronomii 32, 40)
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. (Liber Deuteronomii 32, 41)
Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de capite ducum inimici!”. (Liber Deuteronomii 32, 42)
ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte”. (Liber Iosue 2, 13)
ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore”. (Liber Iosue 4, 25)
Dixit autem Dominus ad Iosue: “Ne timeas neque formides; tol le tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. (Liber Iosue 8, 1)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit”. (Liber Iosue 10, 8)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)
Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iosue 15, 16)