Gefunden 1637 Ergebnisse für: Mea
Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
et dicit eis: “Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 13)
Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 35)
Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 27)
Tunc ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)
Et respondens eis ait: “Quae est mater mea et fratres mei?”. (Evangelium secundum Marcum 3, 33)
Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Marcum 3, 34)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”. (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “Quis tetigit vestimenta mea?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 38)
Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “Credo; adiuva incredulitatem meam”. (Evangelium secundum Marcum 9, 24)