Gefunden 1637 Ergebnisse für: Mea
Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)
Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. (Liber Ieremiae 20, 14)
qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. (Liber Ieremiae 20, 17)
Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. (Liber Ieremiae 21, 10)
domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. (Liber Ieremiae 21, 12)
Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: “Non audiam!”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam. (Liber Ieremiae 22, 21)
“Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
“Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 1)
Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; (Liber Ieremiae 23, 9)
“Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 11)
Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis pessimis. (Liber Ieremiae 23, 22)