Gefunden 650 Ergebnisse für: Manu
si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum”. (Liber Ieremiae 38, 18)
Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et civitatem hanc comburet igni”. (Liber Ieremiae 38, 23)
venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. (Liber Ieremiae 41, 5)
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius; (Liber Ieremiae 42, 11)
sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manu Chaldaeorum, ut interficiant nos et traducant in Babylonem”. (Liber Ieremiae 43, 3)
“Sume lapides grandes in manu tua et absconde eos in caemento, sub pavimento, quod est ad portam domus pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudaeis; (Liber Ieremiae 43, 9)
Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius”. (Liber Ieremiae 44, 30)
Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis”. (Liber Ieremiae 46, 24)
et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 46, 26)
Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae: (Liber Ieremiae 50, 1)
Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. (Liber Ieremiae 51, 7)
ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum eius. (Lamentationes 1, 7)