Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
Dixitque David: “Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul?”. Et dixit Dominus: “Tradent”. (Liber I Samuelis 23, 12)
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23, 14)
Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)
“Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei; et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus; sed et Saul pater meus scit hoc”. (Liber I Samuelis 23, 17)
Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Nunc ergo, si desideravit anima tua, rex, ut descenderes, descende; nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis”. (Liber I Samuelis 23, 20)
dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”. (Liber I Samuelis 24, 7)
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)
et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam. (Liber I Samuelis 24, 12)
Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)
Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 14)
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”. (Liber I Samuelis 24, 16)