Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
Et dixerunt: “Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam”. (Liber I Samuelis 12, 4)
Dixitque ad eos: “Testis Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam”. Et dixerunt: “Testis”. (Liber I Samuelis 12, 5)
qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. (Liber I Samuelis 12, 9)
Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”. (Liber I Samuelis 12, 10)
Et misit Dominus Ierobbaal et Barac et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum; et habitastis confidenter. (Liber I Samuelis 12, 11)
Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. (Liber I Samuelis 12, 15)
Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)
Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius. (Liber I Samuelis 13, 22)
si taliter locuti fuerint ad nos: “Manete, donec veniamus ad vos”, stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos. (Liber I Samuelis 14, 9)
Si autem dixerint: “Ascendite ad nos”, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum”. (Liber I Samuelis 14, 10)
Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel”. (Liber I Samuelis 14, 12)
Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)