Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portamus. 8 Servi dominantur nostri; non est qui redimat de manu eorum. (Lamentationes 5, 7)
Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt. (Lamentationes 5, 12)
Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)
Et collegerunt argentum, prout poterant manus singulorum, (Liber Baruch 1, 6)
et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis Domini, quae dedit ante faciem nostram. (Liber Baruch 1, 18)
Et vigilavit Dominus super mala et induxit ea super nos, quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, quae mandavit nobis. (Liber Baruch 2, 9)
Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)
quia immisisti indignationem tuam et iram tuam super nos, sicut locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum dicens: (Liber Baruch 2, 20)
Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regi Babylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo; (Liber Baruch 2, 24)
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coram filiis Israel (Liber Baruch 2, 28)
Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore, (Liber Baruch 3, 5)
Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)