Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. (Liber Proverbiorum 12, 24)
Substantia festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat. (Liber Proverbiorum 13, 11)
Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Ad quid pretium in manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? (Liber Proverbiorum 17, 16)
Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico suo. (Liber Proverbiorum 17, 18)
Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. (Liber Proverbiorum 20, 18)