Gefunden 3589 Ergebnisse für: Man
Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2, 19)
Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei. (Liber Exodus 3, 8)
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam. (Liber Exodus 3, 19)
Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos. (Liber Exodus 3, 20)
Dixit ergo ad eum: “Quid est quod tenes in manu tua?”. Respondit: “Virga”. (Liber Exodus 4, 2)
Dixitque Dominus: “Extende manum tuam et apprehende caudam eius!”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. (Liber Exodus 4, 4)
Dixitque Dominus rursum: “Mitte manum tuam in sinum tuum!”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)
“Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum!”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. (Liber Exodus 4, 7)
Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa”. (Liber Exodus 4, 17)
Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4, 20)
Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4, 21)
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)