Gefunden 334 Ergebnisse für: Magna Tribulationis
Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)
MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)
HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua. (Lamentationes 3, 23)
ut induceret super nos mala magna, quae non sunt facta sub omni caelo, secundum quae fecit in Ierusalem, secundum ea quae scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)
Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)
dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam; (Liber Baruch 2, 29)
O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! (Liber Baruch 3, 24)
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. (Liber Baruch 3, 26)
Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. (Liber Baruch 4, 24)
Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis; (Prophetia Ezechielis 1, 4)
Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”. (Prophetia Ezechielis 8, 18)
Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “Appro pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua”. (Prophetia Ezechielis 9, 1)