Gefunden 334 Ergebnisse für: Magna Tribulationis
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius. (Liber Sapientiae 5, 1)
Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. (Liber Sapientiae 14, 22)
Magna sunt enim iudicia tua et inenarrabilia; propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti. (Liber Sapientiae 19, 2)
Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
et in iustitia aedificabitur tibi; et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies solventur tua peccata. (Liber Ecclesiasticus 3, 17)
Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)
et ne dicas: “Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur”; (Liber Ecclesiasticus 5, 6)
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. (Liber Ecclesiasticus 22, 29)