Gefunden 932 Ergebnisse für: Lie
Vae, qui dicit patri: “Quid generas?” et mulieri: “Quid parturis?”. (Liber Isaiae 45, 10)
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt; (Liber Isaiae 61, 5)
Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae: “Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. (Liber Isaiae 62, 8)
et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae? (Liber Ieremiae 2, 21)
Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”. (Liber Ieremiae 2, 25)
Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. (Liber Ieremiae 3, 3)
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)
Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum, sic contempsistis me, domus Israel”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 20)
Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)