Mosaico decorativo

Gefunden 2237 Ergebnisse für: Lia

  • Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram, (Liber Numeri 26, 58)

  • qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum. (Liber Numeri 26, 59)

  • Fueruntque omnes, qui numerati sunt, viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra; quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est. (Liber Numeri 26, 62)

  • Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Numeri 27, 1)

  • Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri”. (Liber Numeri 27, 4)

  • “Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant. (Liber Numeri 27, 7)

  • Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas; (Liber Numeri 27, 8)

  • si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. (Liber Numeri 27, 9)

  • Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)

  • Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam, (Liber Numeri 31, 5)

  • et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 31, 12)

  • Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit sive aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno, lustrabitis”. (Liber Numeri 31, 20)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina