Gefunden 2237 Ergebnisse für: Lia
septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)
Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. (Liber Exodus 21, 31)
Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. (Liber Exodus 26, 3)
et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi. (Liber Exodus 26, 23)
Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; (Liber Exodus 28, 42)
mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis (Liber Exodus 30, 27)
dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quae praecepi tibi: (Liber Exodus 31, 6)
Dixitque ad eos Aaron: “Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me”. (Liber Exodus 32, 2)
Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum. (Liber Exodus 32, 28)