Gefunden 2237 Ergebnisse für: Lia
Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)
et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius. (Liber Ecclesiasticus 17, 8)
Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “Attendite ab omni iniquo”. (Liber Ecclesiasticus 17, 11)
Et quis investigabit magnalia eius? (Liber Ecclesiasticus 18, 3)
Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei; (Liber Ecclesiasticus 18, 5)
Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam. (Liber Ecclesiasticus 18, 21)
Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)
Ineruditio hominis auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia. (Liber Ecclesiasticus 21, 27)
Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. (Liber Ecclesiasticus 22, 3)
Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. (Liber Ecclesiasticus 22, 4)
Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)
Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. (Liber Ecclesiasticus 22, 25)