Gefunden 77 Ergebnisse für: Laudate Et Unxit
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum. (Liber Leviticus 7, 36)
Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. (Liber Leviticus 8, 11)
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; (Liber Leviticus 8, 12)
Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. (Liber Deuteronomii 32, 43)
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam: (Liber I Samuelis 10, 1)
Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)
Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)
Laudate nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum. (Liber I Paralipomenon 16, 10)
Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab. (Liber II Paralipomenon 22, 7)
Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 8)
Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. (Liber Iudith 10, 3)