Gefunden 94 Ergebnisse für: Iudaei

  • His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant. (Liber II Maccabaeorum 12, 1)

  • Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis, (Liber II Maccabaeorum 12, 30)

  • Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei niterentur, (Liber II Maccabaeorum 14, 5)

  • Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, (Liber Ieremiae 40, 11)

  • reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)

  • Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae”. (Liber Ieremiae 40, 15)

  • Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera provinciae Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant”. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suae; et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)

  • Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; (Evangelium secundum Marcum 7, 3)

  • Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 19)

  • Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina