Mosaico decorativo

Gefunden 2367 Ergebnisse für: Israel

  • Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • Magnificavit ergo Dominus Salomonem in excelsum in conspectu omnis Israel et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel; (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum. (Liber I Paralipomenon 29, 30)

  • Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis et centurionibus et iudicibus et ducibus omnis Israel et principibus familiarum (Liber II Paralipomenon 1, 2)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Et addidit dicens: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 11)

  • Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti. (Liber II Paralipomenon 2, 16)

  • Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi. (Liber II Paralipomenon 5, 3)

  • Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam (Liber II Paralipomenon 5, 4)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina