Mosaico decorativo

Gefunden 2382 Ergebnisse für: Israel Vexilla Legitimum

  • Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel. (Liber Iosue 24, 31)

  • Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. (Liber Iosue 24, 32)

  • Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum?”. (Liber Iudicum 1, 1)

  • Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. (Liber Iudicum 1, 28)

  • Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)

  • Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. (Liber Iudicum 2, 6)

  • Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)

  • Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)

  • Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; (Liber Iudicum 2, 14)

  • Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, (Liber Iudicum 2, 20)

  • ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non”. (Liber Iudicum 2, 22)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina