Gefunden 2382 Ergebnisse für: Israel Vexilla Legitimum
Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)
Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)
Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; (Liber II Paralipomenon 35, 4)
Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus. (Liber II Paralipomenon 35, 17)
Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 35, 18)
Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus. (Liber II Paralipomenon 35, 25)
gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudae. (Liber II Paralipomenon 35, 27)
Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)
Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel. (Liber II Paralipomenon 36, 13)
Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem. (Liber Esdrae 1, 3)
Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochaeus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel: (Liber Esdrae 2, 2)
Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Esdrae 2, 59)