Gefunden 799 Ergebnisse für: Ira
Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram. (Liber II Maccabaeorum 6, 25)
ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia. (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi. (Liber II Maccabaeorum 7, 3)
Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes: (Liber II Maccabaeorum 7, 5)
ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est”. (Liber II Maccabaeorum 7, 38)
Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. (Liber II Maccabaeorum 7, 39)
At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)