Gefunden 774 Ergebnisse für: Ipse
Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; (Prophetia Danielis 6, 27)
ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum”. (Prophetia Danielis 6, 28)
Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit (Prophetia Danielis 7, 24)
porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos praevalebit adversus regem aquilonis. (Prophetia Danielis 11, 8)
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 33)
et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu””. (Prophetia Osee 2, 26)
Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)
“Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. (Prophetia Osee 6, 1)
Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. (Prophetia Osee 7, 8)