Mosaico decorativo

Gefunden 774 Ergebnisse für: Ipse

  • Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. (Liber Isaiae 32, 8)

  • Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)

  • Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)

  • Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)

  • Dicite pusillanimis: “Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos”. (Liber Isaiae 35, 4)

  • Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”? (Liber Isaiae 36, 7)

  • Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)

  • Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 19)

  • Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat”. (Liber Isaiae 40, 11)

  • Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina