Gefunden 774 Ergebnisse für: Ipse
Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)
Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique comprehensus supposuit sibi gladium (Liber II Maccabaeorum 14, 41)
Et respondentibus illis: “Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem”; (Liber II Maccabaeorum 15, 4)
Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram. (Liber II Maccabaeorum 15, 38)
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. (Liber Proverbiorum 3, 6)
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. (Liber Proverbiorum 3, 30)
Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; (Liber Proverbiorum 3, 34)
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur. (Liber Proverbiorum 5, 23)
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. (Liber Proverbiorum 9, 7)
Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur. (Liber Proverbiorum 11, 25)
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. (Liber Proverbiorum 12, 2)
Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 13, 13)