Gefunden 190 Ergebnisse für: Ioseph in Ægypto

  • Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)

  • benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. (Liber Genesis 39, 5)

  • Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)

  • Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “Dormi mecum”. (Liber Genesis 39, 7)

  • Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret; (Liber Genesis 39, 11)

  • tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)

  • Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)

  • Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, (Liber Genesis 39, 22)

  • misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph. (Liber Genesis 40, 3)

  • Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur. (Liber Genesis 40, 4)

  • Ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes, (Liber Genesis 40, 6)

  • Qui responderunt: “Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis”. Dixitque ad eos Ioseph: “Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis”. (Liber Genesis 40, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina