Gefunden 457 Ergebnisse für: Inter
Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene; (Liber I Samuelis 14, 4)
Et ait Saul: “Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum”. Et captus est Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 42)
Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. (Liber I Samuelis 17, 1)
Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. (Liber I Samuelis 17, 3)
Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. (Liber I Samuelis 17, 6)
David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)
Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 19, 24)
De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 23)
Dixit ergo Ionathan ad David: “Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum”. (Liber I Samuelis 20, 42)
Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam. (Liber I Samuelis 21, 14)
Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)
