Gefunden 1351 Ergebnisse für: In Domum Suam
Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)
Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum. (Liber Ecclesiasticus 48, 19)
In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 20)
dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti; (Liber Ecclesiasticus 49, 7)
sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam. (Liber Ecclesiasticus 49, 14)
Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)
Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione. (Liber Ecclesiasticus 50, 4)
Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae; (Liber Ecclesiasticus 50, 16)
et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 50, 23)
Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)