Gefunden 1351 Ergebnisse für: In Domum Suam
Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, (Liber Esdrae 7, 27)
Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 30)
Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei. (Liber Esdrae 8, 36)
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)
et iuxta eum restauravit Iedaia filius Haromaph contra domum suam, et iuxta eum restauravit Hattus filius Hasabneia. (Liber Nehemiae 3, 10)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium. (Liber Nehemiae 3, 16)
Post eos restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit Azarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam. (Liber Nehemiae 3, 23)
Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. (Liber Nehemiae 3, 28)
Post eos restauravit Sadoc filius Emmer contra domum suam; et post eum restauravit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis. (Liber Nehemiae 3, 29)
Post eum restauravit Hanania filius Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam. (Liber Nehemiae 3, 30)
Post eum restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli; (Liber Nehemiae 3, 31)
Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)