Gefunden 636 Ergebnisse für: Illius
Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)
Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; (Liber Sapientiae 7, 8)
nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)
Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. (Liber Sapientiae 7, 10)
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius, (Liber Sapientiae 7, 11)
quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo. (Liber Sapientiae 7, 13)
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)
Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)
et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)