Gefunden 745 Ergebnisse für: Illi
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Respondens autem praeses ait illis: “Quem vultis vobis de duobus dimittam?”. At illi dixerunt: “Barabbam!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)
Ait autem: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamabant dicentes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 66)
At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “Volo, mundare!”; (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. (Evangelium secundum Marcum 2, 4)
Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Marcum 2, 14)
Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)
Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Marcum 4, 25)