Gefunden 745 Ergebnisse für: Illi
Tunc dicit ei Iesus: “Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 31)
Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Et ait illi Iesus: “Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
Et ait illi: “Ego veniam et curabo eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
Et accedens unus scriba ait illi: “Magister, sequar te, quocumque ieris”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 19)
Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
Iesus autem ait illi: “Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 22)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)