Gefunden 461 Ergebnisse für: Iesus Miraculum
Interrogavit autem illum Iesus dicens: “Quod tibi nomen est?”. At ille dixit: “Legio”, quia intraverunt daemonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
“Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. (Evangelium secundum Lucam 8, 39)
Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
At dixit Iesus: “Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse”. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)
Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “Noli timere; crede tantum, et salva erit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. (Evangelium secundum Lucam 9, 36)
Respondens autem Iesus dixit: “O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 41)
Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius. (Evangelium secundum Lucam 9, 42)
At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
Et ait ad illum Iesus: “Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)